1.2 (q.a.i) Latin

Deucalion and Pyrrha Were Cousins (Latin text) in: EuropeRoman

Deucaliona putant Promethei filium fuisse et habuisse in matrimonio sororem patruelem Pyrrham, Epimethel filiam, iis temporibus, quibus ira Iouis inundata Graecia cataclysmo perdidit humanum genus. Qui cum perlati essent in mon tem Parnasum, cuius tantum duo uertices eminebant, et ibi esset oraculum Themidos, intrauerunt adorantes, quemadmodum possent restitui homines. Quibus responsum est iactanda esse iis ossa parentis magnae post terga discinctis capitibusque uelatis. Interpretati autem cum essent terram parentem, ossa eius lapides lecerunt post se, ex quibus hominum genus renatum est:

(q.a.i) Latin(q.a.ii) English(q.a.iii) Caduff (1986) (German)(q.a.iv) Secondary sources

– Keil, Henricus, M. Valerii Probi, in Vergilii Bucolica et Georgica Commentarius, (Halis: Sumptibus Eduardi Aton, 1848), pp. 33-34. [This source is in the public domain; download here].

Leave a comment