1.2 (p.a.i) Latin

Servius’ Commentary (Latin text) in: EuropeRoman

Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis Pyrrha et Deucalione, qui in monte Atho liberati sunt. sed hi ex responso Themidis saxis post tergum iactis genus hominum reparaverunt, et Pyrrha quidem reparavit feminas, Deucalio mares. alii dicunt Iovem Lycaonem, quod ei filium suum apposuisset epulandum, ipsum quidem fulmine peremisse, fecisse vero diluvium, quo homines perirent, exceptis Pyrrha, Epimethei filia, et Deucalione, Promethei filio, qui Parnasi montis altitudine defensi a diluvio sunt et hominum genus, ut supra dictum est, reparaverunt. sunt qui dicant non ex illis lapidibus homines factos, sed quia iacuissent sentibus atque fruticibus tecti, lapidibus excitatos. quod autem dicit ‘regna Saturnia’, fabularum ordinem vertit: nam quo tempore Saturnus regnavit, in terris non fuit diluvium, sed sub Ogyge, rege Thebanorum. secundum autem diluvium fuit sub Deucalione et Pyrrha. sane sciendum, et per diluvium et per ecpyrosin significari temporum mutationem. alii ‘Saturnia regna’ pro Iovis accipiunt, cuius regno diluvium factum volunt, sub Deucalione et Pyrrha, non aureo saeculo, quo Saturnus regnavit.

(p.a.i) Latin(p.a.ii) English(p.a.iii) Caduff (1986) (German)(p.a.iv) Secondary sources

https://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3Atext%3A2007.01.0091%3Apoem%3D6%3Acommline%3D41

Leave a comment